monumenta.ch > Victricius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 10, 3
Quod si in generis definitione etiam specierum momenta pensantur, qui fieri potest, ut in reliquiis non sit plenitudo carnalis, cum sit eadem ratio spiritalis? Ostendimus itaque in parte totum esse posse. Unde queri iam de exiguitate non possumus; nam cum dixerimus ad instar generis, nihil sacrosanctis perire corporibus, certe illud assignavimus, non posse minui, quod divinum est, quia totum in toto est. Et ubi est aliquid, ibi totum est.